- VITIS Aurea
- VITIS Aureain Templo Hierosoly mitano secundo, celebris olim, e qua boti inusitatâ magnitudine dependebant, supra ipsum Templi ostium et quidem supra coronas aureas et argenteas, intra quas aureae catenae suspensae erant, fuit collocata. Docet autem Casaubonus, duo diversa eius formae donario quorum utrumque Vitis aurea appellatum sit, apud Auctores, reperiri. Strabo vero apud Iosephum dubitat, utrum, Vitem vel Hortum, prius illorum debeat nominare. Quibus non dissimilia videntur fuisse illa Apolloniatarum aliorumque Populorum donaria, quorum mentio apud Plut. l. de def. Orac. et appellat θέρη χρυσᾶ, aestates aureas, quod aestivos fructus similitudine referrent. Utriusque donarii meminit tum Iosephus, tum Pseudogorionides: quorum hic planus, ut foedissimus impostor, multa mentitur, praesertim ubi de posteriore Vite, sicut docte observatum est Iosepho Scaligero, in Ser arium, c. 5. Antiquior Vitis κειμήλιον fuit domus Hasmonaeorum, ut recte ait Scaliger, quam Pompeio dedit Aristobulus, Alexandri Regis filius: At de posteriore, quae ab Herode in Templo a se instarato, dedicata fuit, agit Iosephus, l. 15. c. 14. cum quo capite comparanda sunt, quae narrat Pseudogorionides partim vera, partim falsa. Sed et Vitis aureae, quae in Templo fuit, etiam in libris antiquorum Rabbinorum fit mentio, e quorum monumentis Zacuthus, in Iuchasin, p. 27. b. hominum nonnisi trecentorum operâ solitum hoc donarium locô moveri ait, unde facile intelligimus, cur Strabo non solum Vitem illud appellet, sed etiam Hortum: Hebraei tamen, ut coeteri, Gap desc: Hebrew. Vide Isaacum Casaubonum, Exercit. ad Annal. Eccles. Baronii, 10. §. 108. Adde, quod, praeter nomen Alexandri Iannaei R. inscriptum, pomorum omnis generis ac anmalium figuris, ornatam Hasmonaeorum utem fuisse, existimat Lipsius, qui verba Plinii, de triumpho Asiatico Pompeii, l. 37. c. 2. Mons aureus quadratus, cum cervis leonibus et pomis omnis generis, circumdata vite aurea, ad nobilem hanc vitem trahit, Elector. l. 2. c. 5. a quo tempore Iovi Capitolino mansit sacra. Nec minus artificii fuit, in illa, quae super portam Templi Herodiani pendebat, βότρυας ἀνδρομήκεις, racemos hominis longitudine, exhibens, ut ait Ioseph. Orig. l. 15. c. 14. quamque mille talentis auri fuisse aestimatam aiunt.Nec certe sine huiusmodi Artificibus folia, uvae, ac racemi aurei, ex ea a voventibus suspendi potuissent, quod tamen fieri solitum tradunt Talmudici. Sed notat Seldenus Vitem priorem, regium domus Hassamoneae cimelium nec omnino sacrum quid fuisse, antequam Iovi Capitolino Romae offerretur, de Iure Nat. et Gent. iuxta Discipl. Ebraeor. l. 2. c. 8. ubi de gemina hac Vite (non enim aliam praeter illas Hierosolymae, nisi in deliramentis Rabbinorum fuisse, ostendit etc.) multa egregia, at et de similibus Persarum Regum cimeliis, ex Athenaeo, l. 7. et 12. herodoto, l. 7. Plut. de Fotuna Alex. et Plinio, l. 33. c. 10. etc. Causam vero Vitis suae in eo ponunt Magistri, quoniam Synagoga Iudaeorum viti assimilatur, ut videre est apud Constantinum l'Empereur ad tit. Middoth, c. 3. p. 133. toties scil. in veteri Foedere Pf. 80. v. 9. Oseae c. 10. v. 1. etc. Idem potiori iure Christiana Ecclesia sibi vendicat, ex Ioannis c. 15. v. 1. et seqq. Hinc et opere tessellatô seu musivô Vitis expressâ legitur, in aede Sophiana Constantinopoli, apud Paulum Silentiarum, in Descript. eius, Parite 2. v 235.———— μετ᾿ ἐυκεράους δὲ κελεύθους,Κλήμασι χρυσοκόμοισι περίδρομος ἄμπελος ἕρπειΔεσμὸν ἑλιξοπόρην σκολιοῖς πλέξασα κορύμβοιςΗ᾿ρέμα δὲ προνένευκεν, ὅσον καὶ γείτονα πέτρην,Βαιὸν ἐπισκιάειν ἑλικώδεϊ πλέγματι χαίτηςΑἰθούσης ————Vide Car. du Fresne, Glossar. voce Vitium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.